monumenta.ch > Plinius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 30
{XII} Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores additae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime Harmasti oppidi Hiberum. a Portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani, indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad Pontum usque Henochiorum plurima genera, mox Achaeorum. ita se habent haec terrarum e clarissimis.